|
|
|
|
|
|
|
|
использует технологию Google и индексирует только интернет-
библиотеки с книгами в свободном доступе |
|
|
|
|
|
|
|
|
Предыдущая | все страницы
|
Следующая |
|
|
ВОСТОЧНАЯ ЕВРОПА В ДРЕВНОСТИ
И СРЕДНЕВЕКОВЬЕ
стр. 52
DE LECTONIA
Lectonia Scithiae est provincia, cuius populi Lectimi sunt vocati, homines robusti et fortes, bellicosi et féroces. Est autem
Lectonia regio, cuius gleba est fructifera, palustris in multis locis et valde nemorosa, fluminibus et aquis irrigua, feris et pecudibus
valde plena. Nemoribus et paludibus est munita, paucas habens alias munitiones praeter flumina, nemora et paludes. Et ideo in
aestate vix potest ilia regio expugnari, sed solum in hieme, quando aquae et flumina congelantur. (Lib. XV, cap. LXXXVII)
DE LIVONIA
Livonia est eiusdem regionis et ideomatis provincia specialis, quae longo maris Occeani interiectu a finibus Germaniae est
divisa, cuius incolae Livo-nes antiquitus vocabantur, quorum ritus fuit mirabilis antequam a cultura demonum ad unius Dei fidem
et cultum per Germanicos congerentur. Nam deos plures adorabant prophanis et sacrilegis sacrificiis, responsa a demoni-bus
exquirebant, auguriis et divinationibus serviebant. Mortuorum cadavera tumulo non tradebant, sed populus facto rogo maxime
usque ad cineres com-burebant. Post mortem autem suos amicos novis vestibus vestiebant et eis pro viatico eius oves et boves et alia
animantia exhibebant. Servos etiam et ancillas cum rebus aliis ipsis assignantes una cum mortuo et rebus aliis in-cendebant,
credentes sic incensos ad quandam vivorum regionem féliciter pertingere et ibidem cum pecorum et servorum sic ob gratiam
Domini com-bustorum multitudine felicitatis et vitae temporalis patriam invenire. Haec patria tali еггоге demonum antiquissimo
tempore fascinata modo in parte magna cum multis regionibus subditis vel annexis divina précédente gratia et coopérante
Germanorum potentia creditur a predictis erroribus esse liberate. (Lib. XV, cap. LXXXVIII)
DE RIVALIA
Rivalia est provinciola quondam barbara, distans multum a Dacia, cuius pars Vironia est vocata, multam habens audaciam,
nunc autem sub fide Chri-sti regno Daciae est subjecta. A «virore» sic dicta eo, quod sit graminosa et pascuosa, in locis pluribus
nemorosa, cuius gleba est mediocriter frugifera, aquis et stagnis irrigua, piscibus marinis et lacualibus est fecunda, plures habens
grèges pecudum et armenta. Scithiae vero partibus coniuncta solo fluvio, qui Narva dicitur, a Noricorum et Megardorum regionibus
est discreta, ut di-cit Herodotus. (Lib. XV, cap. CXXVI)
DE SAMBIA
Sambia Mesiae est provincia in Europa, inferiori Scithia ibi locata quasi media inter Pratenes, Estenes, Osilianes, Livones et
Curones, qui omnes anti-quitus Gothorum erant subditi potestati, ut narrât Varro, similiter et Herodotus. Inhabitant littora occeani
facientes promunctoria et sinus contra latera aquilonis, ut dicit idem. Est autem Sambia terra fertilis gleba et frugum fe-rax, terra
palustris et nemorosa, multis fluminibus et lacubus circumvallata.
|
|
|
Предыдущая |
Начало |
Следующая |
|
|
|